The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:54

Numbers 33:54

quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. + 33.54 Pluribus dabitis latiorem. Quia qui habent copiam virtutum, latitudinem sperant præmiorum: qui autem paucitate virtutum contenti sunt, secundum meritum suum retributionem percipiunt; unde: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus, etc. II Cor. 9..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye shall divide the land by lot for an inheritance among your families: and to the more ye shall give the more inheritance, and to the fewer ye shall give the less inheritance: every man’s inheritance shall be in the place where his lot falleth; according to the tribes of your fathers ye shall inherit.

In Context

53mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

55Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ:

Read all of Numbers 33

Cross References

Numbers 26:54Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio: + 26.54 Pluribus majorem. Ut scilicet numerosior tribus majora spatia terræ sortiatur; quæ minor autem fuerit, hominum numero minorem. Unus justus, secundum quod Deo acceptus, pro pluribus habetur; unde: Per unum sapientem habitabitur civitas, tribus autem iniquorum desolabitur; et unus justus pro toto mundo. Iniqui autem, etsi multi sint, exigui et pro nihilo ducuntur apud Deum Eccli. 16.. Est ergo multitudo laudabilis; unde Abrahæ quem eduxit foras, ait: Respice cœlum si potes dinumerare stellas, ita erit semen tuum, etc. Gen. 15.. In quo notandum quia justus in interioribus semper consistit, quia in abscondito orat Patrem, et omnis gloria filiæ regis, id est, regalis animæ, intrinsecus est: sed Deus educit eum foras, cum res postulat et rerum visibilium ratio.

Numbers 35:8Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.

Joshua 16:1Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel: + 16.1 Cecidit, etc. AUG., quæst. 19 in Jos. Sequitur.

Joshua 18:11Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:54

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:53Numbers 33Numbers 33:55 →