Numbers 35:8
Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
Cross References
Exodus 16:18Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. + 16.18 Juxta id quod edere poterant, etc. Quia in præsenti vita quilibet debet discere quantum potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat.
Numbers 26:54Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio: + 26.54 Pluribus majorem. Ut scilicet numerosior tribus majora spatia terræ sortiatur; quæ minor autem fuerit, hominum numero minorem. Unus justus, secundum quod Deo acceptus, pro pluribus habetur; unde: Per unum sapientem habitabitur civitas, tribus autem iniquorum desolabitur; et unus justus pro toto mundo. Iniqui autem, etsi multi sint, exigui et pro nihilo ducuntur apud Deum Eccli. 16.. Est ergo multitudo laudabilis; unde Abrahæ quem eduxit foras, ait: Respice cœlum si potes dinumerare stellas, ita erit semen tuum, etc. Gen. 15.. In quo notandum quia justus in interioribus semper consistit, quia in abscondito orat Patrem, et omnis gloria filiæ regis, id est, regalis animæ, intrinsecus est: sed Deus educit eum foras, cum res postulat et rerum visibilium ratio.
Deuteronomy 33:8Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. + 33.8 Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me, etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc. Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas. Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:
2 Chronicles 11:14relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.