The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:9

Numbers 33:9

Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt. + 33.9 In Elim ubi erant. Profectique de amaritudine venerunt in Elim, ubi sunt duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ erant. Vides post amaritudines et tentationum asperitates quam amœna te suscipiant loca! Non venisses ad palmas, nisi tentationum amaritudines pertulisses; nec ad dulcedinem fontium, nisi tristia et aspera superasses. Non quod in his sit finis itineris et perfectio cunctorum, sed dispensator animarum Deus interserit laboribus quædam refrigeria, quibus recreata anima promptior reddatur ad aliquos labores. Elim interpretatur arietes: arietes sunt duces gregis, hi sunt apostoli duces gregis Christi, qui sunt etiam duodecim fontes. Sed quia non solum illos elegit Christus, sed et alios septuaginta, ideo septuaginta arbores scribuntur esse palmarum, et ipsi enim apostoli nominantur; unde Paulus: Deinde apostolis omnibus. Hæc te amœnitas post amaritudinem, hæc requies post laborem, hæc gratia suscipiat tentationem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they removed from Marah, and came unto Elim: and in Elim were twelve fountains of water, and threescore and ten palm trees; and they pitched there.

In Context

8Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. + 33.8 In Mara, etc. ID., ibid. Quinta mansio est Mara, etc., usque ad ne refugias ergo applicare ad amaritudinem.

10Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, + 33.10 Sed et inde egressi, etc., super mare Rubrum. Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus triumphorum, interdum apparent præterita discrimina. Profectique de Elim applicuerunt juxta mare Rubrum. Nota quia jam non intrant in mare, sufficit semel intrasse; sed applicant juxta, et mare quidem vident et undas, sed motus ejus et impetus non timent. Mari Rubro, etc. HIERON., ubi supra. Hebraice etc., usque ad postquam egressi sunt de Ramesse.

Read all of Numbers 33

Cross References

Exodus 15:27Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt juxta aquas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:8Numbers 33Numbers 33:10 →