Numbers 34:13
Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui. + 34.13 Hæc erit terra, etc. ORIG. In priori divisione trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidiæ tribu Manasse terra divisa est, etc., usque ad et ipsis mœnibus juncta segregantur. ID. Videtur quoque quibusdam, etc., usque ad Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, imo quorum omnes numerati sunt capilli Matth. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 26:55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. + 26.55 Ut sors terram. Per sortem præcipitur dividi hæreditas, sed video ipsummet Moysen cui ista mandantur, non sorte dividere hæreditatem Ruben, Gad, et dimidiæ tribui Manasse Josue 15.: Jesus quoque Nave, extra sortem dat hæreditatem tribui Judæ et Caleb et tribui Ephraim, et dimidiæ tribui Manasse. In cæteris sors mittitur: unde puto, quod in cœlesti hæreditate aliqui non venient ad sortem, neque cum cæteris quamvis sancti sint numerabuntur, sed erit egregia eorum hæreditas, sicut fuit Caleb, et tribui Judæ, et Jesu filio Nave. Sicut enim cum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores cum cæteris non ducuntur ad sortem, sed optima quæque virtutum merito percipiunt, cæteri sorte utuntur jure victoriæ: ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis enim præcipuos et sublimes decernet honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, unde ait: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic et isti mecum sint. Joan. 17.. Et alibi, Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus, etc. Matth. 19.. Et alibi, Sicut tu in me, Pater, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint Joan. 17.. Hæc omnia non sorte descendunt, sed dilectionis prærogativa.
Joshua 13:7Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, + 13.7 Et nunc. Post hoc autem legitur quia Moses dedit hæreditatem quibusdam, et postea Jesus secundum præceptum Domini distribuit hæreditatem. Per Mosen, legem intellige: qui secundum legem vixerunt, primi hæreditatem receperunt, sed extra terram promissionis. Cumque eam accepissent, non eam possident, neque dividunt inter se; sed exspectant usquequo eis per Jesum distribuatur in sortem. Hinc Apostolus ait: Hi omnes testimonium habentes per fidem nondum consecuti sunt promissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur Hebr. 11.. Habent igitur jam promissionem suam et requieverunt, digni judicati per Mosen capere hæreditatem suam, sed adhuc pugnant pro his qui sub Jesu militant. Omnes enim Patres qui ante nos dormierunt, pugnant nobiscum et orationibus adjuvant, unde: Ablinget synagoga illa hanc synagogam, sicut ablingit vitulus herbam viridem de campo. Synagoga enim Domini quæ nos præcessit, ore et lingua consumet omnem contrariam synagogam, id est, orationibus consumet adversarios nostros. Orationibus ergo et verbi Dei meditatione et opere et sensu recto pugnandum est. ADAM., hom. 17. Sicut umbræ exemplari deserviunt cœlestium, etc., usque ad per Jesum accipiunt hæreditatem. Tribui. Levitis autem neque Moses dedit hæreditatem, neque Jesus. Quia ipse Deus est hæreditas eorum. Hi sunt forte qui in Ecclesia, virtute animi et meritorum gratia alios præcedunt. Hi sunt forte, qui in populo salvandorum sapientiæ et scientiæ operam tribuunt et mentem suam puram custodiunt, et omnibus præclaris virtutibus excolunt et simpliciores docent quomodo veniant ad salutem: horum hæreditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam præ cæteris omnibus dilexerunt.