The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 26 › Numbers 26:55

Numbers 26:55

ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. + 26.55 Ut sors terram. Per sortem præcipitur dividi hæreditas, sed video ipsummet Moysen cui ista mandantur, non sorte dividere hæreditatem Ruben, Gad, et dimidiæ tribui Manasse Josue 15.: Jesus quoque Nave, extra sortem dat hæreditatem tribui Judæ et Caleb et tribui Ephraim, et dimidiæ tribui Manasse. In cæteris sors mittitur: unde puto, quod in cœlesti hæreditate aliqui non venient ad sortem, neque cum cæteris quamvis sancti sint numerabuntur, sed erit egregia eorum hæreditas, sicut fuit Caleb, et tribui Judæ, et Jesu filio Nave. Sicut enim cum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores cum cæteris non ducuntur ad sortem, sed optima quæque virtutum merito percipiunt, cæteri sorte utuntur jure victoriæ: ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis enim præcipuos et sublimes decernet honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, unde ait: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic et isti mecum sint. Joan. 17.. Et alibi, Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus, etc. Matth. 19.. Et alibi, Sicut tu in me, Pater, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint Joan. 17.. Hæc omnia non sorte descendunt, sed dilectionis prærogativa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Notwithstanding the land shall be divided by lot: according to the names of the tribes of their fathers they shall inherit.

In Context

54Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio: + 26.54 Pluribus majorem. Ut scilicet numerosior tribus majora spatia terræ sortiatur; quæ minor autem fuerit, hominum numero minorem. Unus justus, secundum quod Deo acceptus, pro pluribus habetur; unde: Per unum sapientem habitabitur civitas, tribus autem iniquorum desolabitur; et unus justus pro toto mundo. Iniqui autem, etsi multi sint, exigui et pro nihilo ducuntur apud Deum Eccli. 16.. Est ergo multitudo laudabilis; unde Abrahæ quem eduxit foras, ait: Respice cœlum si potes dinumerare stellas, ita erit semen tuum, etc. Gen. 15.. In quo notandum quia justus in interioribus semper consistit, quia in abscondito orat Patrem, et omnis gloria filiæ regis, id est, regalis animæ, intrinsecus est: sed Deus educit eum foras, cum res postulat et rerum visibilium ratio.

56Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.

Read all of Numbers 26

Cross References

Numbers 33:54quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. + 33.54 Pluribus dabitis latiorem. Quia qui habent copiam virtutum, latitudinem sperant præmiorum: qui autem paucitate virtutum contenti sunt, secundum meritum suum retributionem percipiunt; unde: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus, etc. II Cor. 9..

Numbers 36:2Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:

Joshua 14:2sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. + 14.2 Sorte omnia dividentes, etc. ISID. Deletis gentibus, Josue sorte dividit populis terram promissionis: Christus quoque a facie fidelium suorum, gentes, id est gentilium errorum spiritus, ejecit, et sorte divisit terram, unicuique propria dona tribuens.

Joshua 18:6Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: + 18.6 Mittam vobis. ADAM., hom. 23 in Jos. In consuetudine hominum, etc., usque ad ut non alii daretur terrestris, quæ est figura cœlestis ID., hom. 23. Bethlehem quoque non sine certa ratione in fontem Judæ discernitur, etc., usque ad Unde Timotheo ait: Memor esto verborum quæ commendo fidelibus hominibus, et his qui idonei sunt alios docere II Tim. 2..

Joshua 19:1Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hæreditas + 19.1 Filiorum. AUG., quæst. 20 in Jos. Et Amorrhæus permansit ut habitaret in Elon, etc., usque ad quod ille non faceret. ADAM., hom. 24 in Jos. Juxta LXX mansit Amorrhæus habitare in Elon et in Sannanim, etc., usque ad Et abierunt filii Ephrem peragrare terram secundum fines suos.

Joshua 19:17Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 26:55

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 26:54Numbers 26Numbers 26:56 →