Numbers 35:28
Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. + 35.28 Postquam autem ille obierit. GREG., homil. 6 in Ezech. Post mortem summi pontificis, homicida jubetur reverti in terram suam, quia humanum genus peccando sibi mortem intulit post mortem veri sacerdotis, id est Christi, absolutionem reatus accepit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.
29Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
Cross References
John 15:4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Acts 27:31dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
Hebrews 6:4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, + 6.4 Impossibile. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile, non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui, id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.
Hebrews 9:15Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. + 9.15 Intercedente. Inter Vetus Testamentum et Novum (in quibus non solum sacramenta divisa sunt, sed et promissa) distinctio est passio Christi, in cujus morte constat terrena non promitti, sed æterna. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari.
Hebrews 10:39Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. + 10.39 Nos autem, etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.