Hebrews 10:39
Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. + 10.39 Nos autem, etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 15:11Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. + 15.11 Pœnitet me. GREG. in lib. Reg. Hac increpatione superbia regis abjicitur, etc., usque ad ut ad majora et semper ex humilitate ascendamus.
Proverbs 1:32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. + 1.32 Aversio. Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quæ peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Parvulorum. Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt.
Mark 16:16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. + 16.16 Qui crediderit, etc. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quæ in baptismo eis remittuntur, peccata extraxerunt.
John 3:15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John 6:40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.40 Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.
John 20:31Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.