Numbers 36:10
ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Even as the LORD commanded Moses, so did the daughters of Zelophehad:
In Context
9nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
11et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
Cross References
Exodus 12:50Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Leviticus 24:23Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. + 24.23 Et eduxerunt, etc. Experimento ipso egem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare imeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.
Joshua 17:4Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..