Numbers 4:48
fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Even those that were numbered of them, were eight thousand and five hundred and fourscore.
In Context
Cross References
Numbers 3:39Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. + 3.39 Viginti duo millia. Apte numero viginti duorum Levitæ intitulantur. Hoc enim numero comprehenduntur Hebræa elementa: et, secundum quosdam, libri Veteris Testamenti. Ministri Dei hac præscriptione monentur, secundum legem Dei vivere et docere, nec ullo modo excedere. ORIG., hom. 4 in Num. Multæ sunt numerorum differentiæ, etc. usque ad etiam mysterium humanæ generationis exponitur.
Matthew 20:16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 20.16 Sic erunt novissimi primi. AUG. Id est, Judæi de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam. Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.