Matthew 20:16
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 20.16 Sic erunt novissimi primi. AUG. Id est, Judæi de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam. Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So the last shall be first, and the first last: for many be called, but few chosen.
In Context
17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Cross References
Matthew 7:13Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. + 7.13 Intrate. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam. Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. Et spatiosa. Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.
Matthew 19:30Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Matthew 22:14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 22.14 Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Repulso uno, in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. Multi autem sunt vocati. Quasi dicat: Et si de uno dixi, de multis est intelligendum.
Luke 7:47Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. + 7.47 Remittuntur ei peccata. In domo Pharisæi, id est, in custodia legis et prophetarum, non Pharisæus incredulus, sed peccatrix pœnitens glorificatur, quia ardor charitatis in ea rubiginem delictorum combussit.
Luke 14:24Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
Luke 17:17Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?