Numbers 4:6
et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. + 4.6 Et operient. Filii Aaron sacerdotes, quibus omnia nuda et aperta videre concessum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:13Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
Exodus 39:1De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
Numbers 4:7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: + 4.7 Panes semper. AUG., quæst. 7 in Num. Et panes qui semper super eam erunt. Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper panes, non quia illi semper.
1 Kings 8:7Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper.