Numbers 4:5
ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum
Cross References
Exodus 26:31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum: + 26.31 Facies et velum. ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta litteram pulchritudini cœlestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in cœlo picturas notabis. Facies et velum, etc. ID., ibid. Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis. Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto. ID., ibid. Hactenus de pariete meridiano, etc., usque ad averso sole colores.
Exodus 37:1Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. + 37.1 Fecit autem Beseleel arcam. ISID. in Exod., tom. 5. In arca testamenti fuit urna aurea, etc., usque ad immortalis memoriæ semper viriditate florentem.
Numbers 2:16Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.
Numbers 4:15Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: + 4.15 Tunc intrabunt filii Caath. ORIG., hom. 4. Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus hæreditatem præstabit nobis Dominus noster Jesus Christus.
2 Samuel 6:2Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam. + 6.2 Sedentis. Super arcam erat tabula quam alis duo cherubim tegebant, inter quos Dominus apparebat et loquebatur. RAB., ex Greg. In historia regis David et prophetæ qua arcam Dei adduxisse dicitur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. David enim, qui coram arca humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei de sua stirpe nascituri suscipere meruit, et conjux, quæ humilitatem despexit, perpetuæ sterilitatis pœnas luit. Sacerdos quoque qui arcam temerarie tetigit, reatum sui ausus immatura morte purgavit. Ubi intuendum est quantum delinquat qui ad corpus Domini reus accedit, si ille morte multatur qui arcam, Dominici corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. GREG., l. V Moral., cap. 10. Sæpe quia intelligi non valent, etc., usque ad non meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.
Matthew 27:51Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, + 27.51 Et ecce velum templi. Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur. Terra mota est. Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens. Petræ. Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petræ dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.