Numbers 5:15
adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. + 5.15 Non fundet. Non decet oleo adulationis vel indiscretæ misericordiæ, nec thure superfluæ laudis vel inordinatæ orationis, impœnitentes liniri, sed zelo justitiæ secundum præceptum Domini vitium instanter et ordinate persequi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
Cross References
Leviticus 2:1Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
1 Kings 17:18Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum?
Hosea 3:2Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi.