The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 2 › Leviticus 2:1

Leviticus 2:1

Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when any will offer a meat offering unto the LORD, his offering shall be of fine flour; and he shall pour oil upon it, and put frankincense thereon:

In Context

2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. + 2.2 Anima, etc. A meliori parte totum hominem significat: requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia anima est sapientiæ capax, non caro. ISID. Anima, etc. Quartum sacrificium offert anima. Simila Ecclesiam significat, quæ de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta et solidata spirituali igne; per humilitatem fit accepta hostia. ORIG. hom 2 in Lev. Anima. Quæ scilicet nec vitulum habet, etc.; usque ad oleo divinæ misericordiæ vel gratiæ. Mystice, significat, sicut ibi: Cunctæ animæ quæ ingessæ sunt cum Jacob in Ægyptum, etc. Gen. 46. Lucas autem ait: Eramus autem omnes animæ in navi ducentæ septuaginta sex Act. 27.. Forsitan per animam, Gentilem significat. Supra enim filiis Isræl præcepit, ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege, offerre præcipiens, non dicit homo, sicut supra, sed anima. Animalis erat Gentilis, non intelligens ea quæ sunt Dei, sed vocatur ad oblationem misericordia Dei, ut percipiat salutem; cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre præcipitur; qui nec habet illud, similam. Non enim jam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, quæ licet principium sit salutis, tamen thus et oleum, supponendum, ut gratia de eleemosynis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium ait: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt ad Dominum Act. 10.. In thure interiores curantur passiones, et fumo ejus sanantur occuli ex infirmitate lacrymantes. Oratio quippe animæ passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia lacrymas ex ægritudine peccati accendentes fugat. Filios, ministros Ecclesiæ; quia quidquid offerimus, cum sanctis Ecclesiæ doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrisset Gal. 2.. Quorum. Unitas Ecclesiæ pugillum similæ tollit, quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripturæ scientiam debet appetere. Unde: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Quorum unus, etc. Rom. 12.. Notandum quod pugillus similæ et olei, totum vero thus offerri jubetur; quia sapientia quæ in simila, et charitas vel misericordia quæ in oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Unde: Videmus nunc per speculum in ænigmate: et, nunc cognosco ex parte, etc. I Cor. 12.. Olei quoque pars offertur, quia misericordia nunquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Charitas etiam quæ oleo figuratur, in præsenti inchoatur, in futuro perficietur. Thus autem totum crematur, quia semper orationi insistitur. Similæ. Scientiæ vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia a Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit: sic fides est mensura scientiæ Dei. Credere enim oportet accedentem ad Deum, et quod non est ex fide, peccatum est Heb. 11.. Memoriale, etc., cognitionis Dei perfectam scientiam, cujus memores erimus, quæ nunquam destruitur; et eam quæ nunc est, non ut contrariam, destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit: Cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..

Read all of Leviticus 2

Cross References

Leviticus 2:4Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. + 2.4 Cum obtuleris sacrificium, etc. ISICH., ibid. Sacrificium Christus pro nobis immolatus. Coctum in clibano virginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitæ, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de cœlo suscepit. Unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Luc. 1.. Si ergo offers munus incarnationis Christi, quæ facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum præcellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiæ sæcularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetæ scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum. Lagana. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: hæc tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi prædixerunt, qua in salutem humani generis venit.

Leviticus 5:11Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. + 5.11 Ephi. ISICH. Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint. Non mittet in eum, etc. Quasi: non est hæc perfecta pœnitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem lætitiam hilaritatis, nec thus, quia nec confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinæ pietati. Qui pro peccato. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter prævaricatur. Unde: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem Joan. 3.? Non sinit ergo desperare nec tamen præsumere, ne iterum negligentes sint.

Leviticus 6:14Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. + 6.14 Hæc est. Videtur legislator iterare quæ dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat: sic in sacrificio similæ, id est theologiæ addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi. Et coram. Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quæ nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.

Leviticus 7:10sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur. + 7.10 Sive oleo conspersa, etc. ORIG. hom. 5 in Levit. Sacrificium jubetur fieri in oleo etc., usque ad alter in sartagine, tertius in craticula. ISICH. Conspersum oleo sacrificium de simila dicit, etc., usque ad filiis Aaron deputavit.

Leviticus 9:17addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.

Leviticus 24:7et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Leviticus 2Leviticus 2:2 →