Numbers 5:23
Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, + 5.23 Scribetque sacerdos in libello, etc. Quia scilicet pœna peccatorum in Scriptura sancta explanatur. Quicunque autem eam pie et fideliter hauserit, supplicia peccatorum, quæ in ea narrantur, pertimescens et abstinens a peccatis, fiet ei aqua amarissima in salutem. Qui autem contempserit, inflato ventre, computrescet femur ejus, et erit in maledictionem et in exemplum, quia justo Dei judicio punietur, et erunt ei in opprobrium desideria sua et actus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the priest shall write these curses in a book, and he shall blot them out with the bitter water:
In Context
Cross References
Exodus 17:14Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo. + 17.14 Delebo enim, etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: Periit memoria eorum cum sonitu.
2 Chronicles 34:24Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda.
Psalms 51:1In finem. Intellectus David, + 51.1 In finem pro, etc. HIER., AUG. Dœg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum. 1
Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.
Jeremiah 51:60Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno: omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.
1 Corinthians 16:21Salutatio, mea manu Pauli.