The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 17 › Exodus 17:14

Exodus 17:14

Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo. + 17.14 Delebo enim, etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: Periit memoria eorum cum sonitu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses, Write this for a memorial in a book, and rehearse it in the ears of Joshua: for I will utterly put out the remembrance of Amalek from under heaven.

In Context

13Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.

15Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens: + 17.15 Ædificavitque Moyses altare, etc. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei ædificare, in qua spirituales hostias offerant.

Read all of Exodus 17

Cross References

Exodus 12:14Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. + 12.14 Habebitis autem hanc diem, etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem; quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.

Exodus 24:4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

Numbers 24:20Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] + 24.20 Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur.

Deuteronomy 25:17Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto: + 25.17 Memento quæ. Tradunt Hebræi quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt dæmones qui nobis per baptismum de spiritali Ægypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitæ lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.

Deuteronomy 31:9Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël.

1 Samuel 15:2Hæc dicit Dominus exercituum: Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 17:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 17:13Exodus 17Exodus 17:15 →