Numbers 6:18
Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 6:5Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. + 6.5 Novacula non transibit. ID. Id est, nec dolum, nec malitiam in mente retinebit, ne polluatur, scilicet, cæsaries capitis, id est, cogitatio mentis. Sed innocentiam teneat usque ad finem vitæ. Aliter enim non erit votum acceptabile. Qui autem perseveraverit, salvus erit Matth. 10..
Luke 17:10non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. + 17.10 Sic et vos. Postquam ad perfectionem fidei exhortatus est, per quam fiunt mirabilia opera, etiam contra rerum naturam monet, ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior, tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino jure debemus obsequium. Servi inutiles. Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec gratiam habet, quanto magis vos qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora, nec vos jactetis, quia bene servitis. Quod debuimus facere. Qui venit ministrare non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed ejus examen paventes, omnibus impletis quæ præcepta sunt, nos imperfectos esse recognoscamus, quandiu peregrinamur a Deo.
Acts 21:24His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. + 21.24 Quia quæ de te, etc. Non enim ita reprobas legalia sicut dictum est, si autem ideo celebraret, ut actione simulata suam occultaret sententiam, non hoc diceret Jacobus.
Ephesians 1:6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. + 1.6 In laudem gloriæ gratiæ suæ, etc. Quasi dicat: Gloria gratiarum est æterna adoptio. In qua gratificavit. Effectus primæ præordinationis ad justitiam. In dilecto Filio. Diligens Deus Pater unigenitum suum, illis quos diligit, et quibus vult, Filius divina largitur.