Luke 17:10
non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. + 17.10 Sic et vos. Postquam ad perfectionem fidei exhortatus est, per quam fiunt mirabilia opera, etiam contra rerum naturam monet, ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior, tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino jure debemus obsequium. Servi inutiles. Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec gratiam habet, quanto magis vos qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora, nec vos jactetis, quia bene servitis. Quod debuimus facere. Qui venit ministrare non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed ejus examen paventes, omnibus impletis quæ præcepta sunt, nos imperfectos esse recognoscamus, quandiu peregrinamur a Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
Cross References
Job 22:2[Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
Psalms 16:2De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. + 16.2 De vultu tuo. CASS. Id est, secundum ea quæ in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. Judicium. Quo sui judicatus videatur prodisse. De vultu tuo, non de dispositione Judæorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, judicium, quo discernit omnia. 1
Proverbs 16:2Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus. + 16.2 Omnes viæ. Ita actiones omnium bonorum, scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit.
Isaiah 64:6Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. + 64.6 Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.
Matthew 25:30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
Romans 3:12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 3.12 Omnes declinaverunt, etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere. Et subjecit: Omnis autem populus non permisit illos Jer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos. Non est usque ad unum. Christus enim tantum facit bonum in se et in suis.