The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 7 › Numbers 7:85

Numbers 7:85

ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii: + 7.85 Duo millia, etc. RAB. In vasis argenteis, etc., usque ad illuc non pervenitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Each charger of silver weighing an hundred and thirty shekels, each bowl seventy: all the silver vessels weighed two thousand and four hundred shekels, after the shekel of the sanctuary:

In Context

84Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim:

86mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: + 7.86 Mortariola aurea duodecim. ID. Quorum singula denos siclos habent, et simul omnia auri centum viginti siclos, corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Jerusalem Spiritum paracletum accipit Act. 2.. Unde subditur: Pondere, etc. ID. Sanctuarium enim Ecclesia est, cujus regulam fidei et intelligentiæ sequentes, omnia quæ in lege et prophetis scripta sunt nobis salubria esse credimus. Quidquid autem extra Ecclesiæ unitatem sentitur et intelligitur aut servatur, animæ damnationem parit.

Read all of Numbers 7

Cross References

1 Chronicles 29:4Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.

Ezra 8:25appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum qui inventi fuerant: + 8.25 Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata. ID. in Esdram, tom. 2. Per argentum, et aurum, et vasa quæ de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem ædificanda est. ID., ibid. Distat inter hæc vasa quæ Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quæ Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: hæc in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Isræl, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: hæc autem illos qui cum peccato primæ transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiæ filiis aggregantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 7:85

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 7:84Numbers 7Numbers 7:86 →