Numbers 7:86
mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: + 7.86 Mortariola aurea duodecim. ID. Quorum singula denos siclos habent, et simul omnia auri centum viginti siclos, corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Jerusalem Spiritum paracletum accipit Act. 2.. Unde subditur: Pondere, etc. ID. Sanctuarium enim Ecclesia est, cujus regulam fidei et intelligentiæ sequentes, omnia quæ in lege et prophetis scripta sunt nobis salubria esse credimus. Quidquid autem extra Ecclesiæ unitatem sentitur et intelligitur aut servatur, animæ damnationem parit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 2:11Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. + 2.11 Et intrantes domum, etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda. Puerum cum Maria matre ejus, etc. Sæpe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est: Puer natus est nobis. Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malæ suspicionis occasio daretur gentibus, quæ primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt. Adoraverunt eum. Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt. Et apertis, etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis; munera aperta, etc., usque ad vel per hæc tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.