Numbers 8:14
ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei. + 8.14 Separabis. Non debet minister Domini contentus esse populari disciplina: moribus et doctrina separatus et spectabilis debet esse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
Cross References
Numbers 3:12Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. + 3.12 Ego tuli Levitas. ID., quæst. 6. Quid est quod Levitas, etc., usque ad nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum. ORIG. hom. 3 in Num. Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Isræl pro omni primogenito, etc. Levitæ assumuntur pro primogenitis, etc., usque ad ut sit plus pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci. LXX: Ex medio filiorum Isræl, etc. Tertius est Levi inter filios Isræl, de quo ergo medio assumuntur Levitæ? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Isræl respondentem: In medio populi mei ego habito IV Reg. 4.. Et de Christo Joannem dicentem: Medius vestrum stat, quem vos nescitis. Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram, dici posse medium stare, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus Isa. 53.. Et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator ejus est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur, aut ad sinistram, Nemo enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus Job 15.: habitare tamen dicitur in medio populi. Levitæ ergo assumuntur de medio filiorum Isræl. Levitæ enim sunt, qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo si, veniente tentatione et ira peccati, nec inclineris ad dexteram vel ad sinistram, non prævariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, scilicet, stultitiæ sequaris imaginem: assumeris de medio filiorum Isræl, et in primitivorum numero collocaberis. Aperit. Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa Psal. 57.. Quomodo enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire, Alicnati sunt peccatores a vulva, etc. Et illa erit vulva, quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Liæ quæ erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa cujus visus erat perspicax et decorus aspectus Gen. 29, 30.. In multis vero Scripturæ locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum. Ex quo. ORIG. Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Isræl, etc., usque ad et in primitivorum ordine collocaret.
Numbers 6:2Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:
Numbers 16:9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
Deuteronomy 10:8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. + 10.8 Tribum Levi. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus Psal. 72.; et alibi: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Ibid., 15.
Romans 1:1Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, + 1.1 Argumentum Romani sunt partis Italiæ. Hi præventi sunt a falsis apostolis, et sub nomine Domini nostri Jesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram evangelicam fidem, scribens eis a Corintho. Paulus. BED. Super Actus apostolicos Paulum anno secundo passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse dicit, etc., usque ad juxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus. AUG. lib. de Spiritu et litt., c. 7. Non ob aliud hoc nomen elegit, etc., usque ad Saulus inquietudo et tentatio interpretatur. AMB. Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut et Cephas et filii tonitrui. HIER. Com. in Ep. ad Philem. Paulus a primo spolio quod Ecclesiæ contulit, scilicet a Sergio Paulo proconsule quem apud Cyprum convertit, hoc sibi nomen assumpsit. Servus. Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis: Qui enim se humiliat, exaltabitur Luc.XIV. AUG. Utrumque ponendo, unam Dei hominis personam esse testatur. Alterum pro Judæis, alterum pro gentibus ponit. Christus enim, hoc nomen Judæis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident, et audiunt in lege promissum, quibus etsi alium prædicares, non crederent. Gentibus vero quia in aliquo non legerant, præmittit Salvatorem, id est Jesum. Christus, quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti, sicut propheta et sacerdos, Judæis tamen cognitum recte præponitur: etsi pluribus indita hæc nomina, tamen sola figura; hic enim solus verus Rex et Sacerdos. Vocatus. Non a se, sed a Deo; vel vocatus, ab hominibus dictus privilegio nominis. Apostolus. Ecce de humili altus. Segregatus. A doctrina scribarum et Pharisæorum: hoc contra Judæos; vel, ab aliis apostolis, corpore et non mente unde: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos Act. 13.. Evangelium. HAYM. Bona annuntiatio est, etc. Dei. Non ab homine inventum.
Hebrews 7:26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: + 7.26 Sanctus, interius. Innocens, manibus. Impollutus, corpore. Segregatus a peccatoribus, id est ab omni peccato immunis.