The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 3 › Numbers 3:12

Numbers 3:12

Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. + 3.12 Ego tuli Levitas. ID., quæst. 6. Quid est quod Levitas, etc., usque ad nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum. ORIG. hom. 3 in Num. Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Isræl pro omni primogenito, etc. Levitæ assumuntur pro primogenitis, etc., usque ad ut sit plus pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci. LXX: Ex medio filiorum Isræl, etc. Tertius est Levi inter filios Isræl, de quo ergo medio assumuntur Levitæ? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Isræl respondentem: In medio populi mei ego habito IV Reg. 4.. Et de Christo Joannem dicentem: Medius vestrum stat, quem vos nescitis. Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram, dici posse medium stare, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus Isa. 53.. Et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator ejus est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur, aut ad sinistram, Nemo enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus Job 15.: habitare tamen dicitur in medio populi. Levitæ ergo assumuntur de medio filiorum Isræl. Levitæ enim sunt, qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo si, veniente tentatione et ira peccati, nec inclineris ad dexteram vel ad sinistram, non prævariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, scilicet, stultitiæ sequaris imaginem: assumeris de medio filiorum Isræl, et in primitivorum numero collocaberis. Aperit. Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa Psal. 57.. Quomodo enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire, Alicnati sunt peccatores a vulva, etc. Et illa erit vulva, quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Liæ quæ erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa cujus visus erat perspicax et decorus aspectus Gen. 29, 30.. In multis vero Scripturæ locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum. Ex quo. ORIG. Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Isræl, etc., usque ad et in primitivorum ordine collocaret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I, behold, I have taken the Levites from among the children of Israel instead of all the firstborn that openeth the matrix among the children of Israel: therefore the Levites shall be mine;

In Context

11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

13Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.

Read all of Numbers 3

Cross References

Numbers 3:41Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.

Numbers 8:16Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.

Numbers 18:6Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 3:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 3:11Numbers 3Numbers 3:13 →