Numbers 8:2
Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. + 8.2 Septem lucernas. Septem dona Spiritus sancti, quæ in Christo semper manserunt, et in membris pro voluntate ejus distributa sunt. BEDA, in Num. Mensa et candelabrum, etc., usque ad prohibens ei testimonium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Exodus 37:18sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
Exodus 39:37altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
Leviticus 24:1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
Isaiah 8:20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. + 8.20 Non eris eis. ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.
John 1:9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. + 1.9 Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quæ ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quæ sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in cœlis est, quasi in alio mundo sunt.