The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 8 › Numbers 8:7

Numbers 8:7

juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, + 8.7 Pilos carnis suæ. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Pili carnis sunt quælibet superflua humanæ carnis, etc., usque ad cum speculationis alta penetramus. Laverint. Mundaverint, scilicet opera, ut in conspectu Dei sit eorum conversatio munda, et coram hominibus irreprehensibilis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thus shalt thou do unto them, to cleanse them: Sprinkle water of purifying upon them, and let them shave all their flesh, and let them wash their clothes, and so make themselves clean.

In Context

6Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos + 8.6 Tolle Levitas de me. Allegorice. Ordinem ecclesiasticum instruit, quomodo rite provehatur ad dignitatem sacerdotii.

8tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato: + 8.8 Bovem. Mediatorem Dei et hominum: cujus immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque bove incarnatio ejus significatur. Una est enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret Deo Mortificatos, quidem carne, vivificatos autem spiritu. Unde Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu I Cor. 6.. Possunt autem per hos duos boves, quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, duæ actionum species exprimi, quarum una quæ male gessimus, per pœnitentiæ lamentum abluimus; altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et præmium beatitudinis promeremur. Libamentum. Sacramentum passionis, quod spiritali scientia intellectum atque tractatum, fidelibus saluberrimum et Deo gratissimum est. Si tamen talibus mysteriis percipiendis minister Domini intus forisque se mundum et dignum præbuerit.

Read all of Numbers 8

Cross References

Exodus 19:10Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. + 19.10 Vade ad populum, etc. ORIG. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium, etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: In omni tempore sint vestimenta tua munda. Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. Act. 11: Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: Bonum est homini mulierem non tangere, salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Sanctifica illos, etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.

Leviticus 14:7quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. + 14.7 Septies ut jure purgetur. Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem dæmonibus. Et dimittet passerem. Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus.

Leviticus 14:9et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, + 14.9 Capillos. Cogitationes quæ ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti præbent: sicut capilli capitis. Et supercilia. Quæ hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant. Totius corporis. Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, si novæ cogitationes ad meliora pullulant veteribus abrasis.

Leviticus 15:10et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.

Leviticus 16:28et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.

Numbers 19:9Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. + 19.9 Colliget autem. AUG. Et congregabit homo, etc., usque ad quia extra celebrationem Judaicæ consuetudinis evangelicus honor claruit. GREG., lib. VI Moral., cap. 17. Vaccam sacerdos comburit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatem Domini Judæus mactavit, subtilia ejus mysteria Gentilis intelligit. Mundi sunt qui passionem Christi gentibus prædicant. Effundet eos. Quia Gentilis sacramenta quæ agnovit, prædicare non cessat, sed nescientibus manifestat. RAB. Vir mundus in loco purissimo vaccæ cineres fundit, dum quilibet doctus ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem gentilium corda requirit, et mysteria eis Redemptoris tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina præceptorum tenetur. Unde subdit, ut sint multitudini filiorum Isræl in custodiam: Isræl enim interpretatur vir videns Deum; et bene conversa Gentilitas Isræl dicitur, quæ Deum jam fide contemplatur. Extra castra. Quia omnis Gentilitas extra legem, extra sacrificium, extra synagogam. Purissimo. Quia pravis ac pollutis mentibus non sunt secreta Dominicæ incarnationis tradenda, sed his qui ad fidem venientes cor mundaverunt. Multitudini filiorum AUG., ubi supra. Alia littera etc., usque ad ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua. In custodiam. Quia subtiliora sacramenta mundis Gentilium cordibus tradita in mentis munitionem vertuntur Quia dum secreta et subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per hoc nobis immunditiam providemus, propter operationem, in custodiam nostram fiant cineres, propter baptismum vero in aquam aspersionis. Tunc cineres in nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro iniquitatibus nostris passum consideramus sollicite. Perpendimus enim quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis, quid ad justitiam fidei adducti ejus gratiæ debeamus, qui in iniquitate positi intercessionem mortis ejus accepimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 8:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 8:6Numbers 8Numbers 8:8 →