Leviticus 14:7
quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. + 14.7 Septies ut jure purgetur. Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem dæmonibus. Et dimittet passerem. Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:6Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. + 4.6 Septies: pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud: Mundus ego sum a sanguine justi hujus. Et alibi: Sanguis ejus super nos, etc. De hac aspersione Petrus ait: In obedientiam et aspersionem sanguinis Christi, etc. Velum, humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quæ per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguinem passionis cruentavit. Contra velum, etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium Luc. 21., modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitæ et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Joan. 10, 15, 6, 12. Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus: Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam Heb. 10.. Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur.
Leviticus 8:11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. + 8.11 Sanctificant. ORIG. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam, etc.
Leviticus 13:17considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
Leviticus 16:14Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. + 16.14 Contra propitiationem. Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. Psal. 15. Et alibi: et visitavit nos oriens, etc. Zachar. 6.. Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit.
Leviticus 16:22Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
Numbers 19:18in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: