Exodus 17:1
Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. + 17.1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii: qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Sin. Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. Castrametati sunt in Raphidim. HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. + 15.22 Tulit autem Moses Isræl, etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.
Exodus 17:8Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. + 17.8 Venit autem Amalec, etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem, et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.
Numbers 9:17Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
Numbers 20:2Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron:
Numbers 33:14Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. + 33.14 Raphidim. HIERON., ibid. Castrametati sunt in Raphidim, etc., usque ad solent dæmonum tentamenta consurgere. ORIG. Post hæc veniunt in Raphidim, quæ interpretatur laus judicii. Bene laus sequitur post labores, sed laus judicii: fit ergo digna laude anima, quæ recte judicat et discernit, quæ scilicet spiritualiter dijudicat omnia, et a nemine dijudicatur.