Obadiah 1:19
Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 13:2omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.
Joshua 13:31et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
Joshua 15:33In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
Joshua 18:21Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,
2 Kings 17:24Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
Ezra 4:2et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. + 4.2 Ædificemus vobis. ID., ibid. Cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. Non est nobis. Non est hæreticorum ædificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhærentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.