Obadiah 1:3
Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Ecce parvulum dedi te in gentibus: contemptibilis tu es valde.
Cross References
Genesis 36:8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
2 Chronicles 25:12et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps: qui universi crepuerunt.
Proverbs 18:12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
Isaiah 10:14Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. + 10.14 Ganniret. Gannire est vulpium, vel, ut alii, avium.
Isaiah 14:15Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. + 14.15 Verumtamen ad infernum detraheris. Qui per virtutes potuisti ascendere, per vitia cades. Sancti habent pennas columbæ et aquilæ ut volent et requiescant: impii quasi plumbum merguntur in aquis vehementibus, et descendunt in profundum quas lapis Zach. 5.. Iniquitas sedet super talentum plumbi. Detraheris. Invitus Christus; descendit voluntarius. Profundum. Ad infimas et pessimas pœnas. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Laci. Id est, inferni, etc., usque ad sed per teporem et simulationem fidei a Domino rejiciuntur.
Isaiah 47:7Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.