Isaiah 47:7
Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:29Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
Isaiah 46:8Mementote istud, et confundamini; redite, prævaricatores, ad cor. + 46.8 Mementote istud. Quia vos genui et usque ad senectam portavi, deserite idola quæ fecistis, et ad unius Dei cultum revertimini. Ad cor. Intellectum, qui quasi bestiæ vixistis, simulacra venerantes, ut furiosi in ligna et lapides impingentes.
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Ezekiel 7:3Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
Ezekiel 28:12et dices ei: [Hæc dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
Daniel 4:29et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: fœnum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud.