Philemon 1:12
quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: + 1.12 Ut mea viscera, etc. Onesimum profugum recurrentem ad divinum auxilium cum esset in custodia Apostolus baptizavit, videns in illo utilitatis spem: quem sic commendat, ut suum animum in illo significet recipi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whom I have sent again: thou therefore receive him, that is, mine own bowels:
In Context
13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
Cross References
Deuteronomy 13:6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
Jeremiah 31:20Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. + 31.20 Si filius honorabilis, etc. Pœnitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc. Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.
Matthew 18:21Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
Luke 15:20Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. + 15.20 Cum autem adhuc longe esset, etc. Antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie eum quæreret, tamen nondum dignus operibus rediret, per Verbum incarnatum anticipat filii reditum. Ante ad terras venit quam ille ad domum confessionis, ipsum verbum non deserens, sed in verbo usque ad peregrinationem nostram condescendens. Brachium, id est filium in amplexum revertentis humiliavit. Pater super filii collum cecidit, dum leve jugum suæ dilectionis sibi imposuit, et osculatus est eum, ut ostenderetur quod alibi dicitur: Osculetur me osculo oris sui Cant. 1.. Rediens, osculum charitatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia.