Matthew 18:21
Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
Cross References
Luke 17:3Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. + 17.3 Attendite vobis. Quo ordine, scandala declinare et væ perpetuum evitare possimus, insinuat. Sed si nos attendimus ne quem lædamus, si pœnitentem zelo justitiæ corripimus, si ex corde pœnitenti dimittimus, nec jubemur passim peccanti, sed pœnitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea pœnitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui pœnitenti non indulget. Et si pœnitentiam. Aliter fratri pœnitenti, aliter inimico persequenti veniam dare præcipimur. Fratri concessa remissione socia charitate communicamus, persecutori malum nobis volenti, vel si potest facienti, bona volumus et facimus quod possumus.