The Bible Software
bible.softwarePhilippiansPhilippians 2 › Philippians 2:13

Philippians 2:13

Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. + 2.13 Deus enim. Nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit: sine quo non possunt perseverare si velint, sed in eis etiam operatur et velle, ut quoniam non perseverabunt nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinæ gratiæ largitate donetur. Tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint quia sic volunt: ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For it is God which worketh in you both to will and to do of his good pleasure.

In Context

12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

14Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: + 2.14 Omnia autem. Adjungit patientiam humilitati.

Read all of Philippians 2

Cross References

1 Kings 8:58Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et cæremonias ejus, et judicia quæcumque mandavit patribus nostris.

2 Chronicles 30:12In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini.

Ezra 1:5Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. + 1.5 Et surrexerunt. BEDA, ibid. Cyrus omnia præcepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et ædificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatæ misericordiæ particeps esse meruit. Principes. ID., ibid. Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis ædificare. Scribæ docti in regno cœlorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant. Ut ascenderent. ID., ibid. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quæ sunt in æternæ pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuæ remunerationis exspectare.

Nehemiah 2:4Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum cæli,

Proverbs 21:1[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. + 21.1 Sicut divisiones. Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia in manu ejus sunt omnes fines terræ. Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiæ novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et æris implet, tegit quoque aquis superiora cœlorum, Ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippians 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippians 2:12Philippians 2Philippians 2:14 →