The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 1 › Esdræ 1:5

Esdræ 1:5

Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. + 1.5 Et surrexerunt. BEDA, ibid. Cyrus omnia præcepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et ædificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatæ misericordiæ particeps esse meruit. Principes. ID., ibid. Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis ædificare. Scribæ docti in regno cœlorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant. Ut ascenderent. ID., ibid. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quæ sunt in æternæ pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuæ remunerationis exspectare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then rose up the chief of the fathers of Judah and Benjamin, and the priests, and the Levites, with all them whose spirit God had raised, to go up to build the house of the LORD which is in Jerusalem.

In Context

4Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem. + 1.4 Et omnes. BEDA., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad unde Joannes: Nos ergo debemus hujusmodi suscipere, ut cooperatores simus veritatis, etc. III Joan. 8. Adjuvent, etc. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare, sed et bona quæ possunt pro se libenter operari, ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia, partem mereantur habere.

6Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant. + 1.6 Adjuverunt manus eorum in vasis. Manus ædificantium socii, qui ædificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum sæculares prædicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suæ devotionis munus offerant. Et jumentis. BED., ibid. Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad ædificandam domum Domini principibus patrum tribuantur. Protulit autem. ID., ibid. Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro æternæ memoriæ scriptam continet in quorum figura apte subditur: Et annumeravit, etc.

Read all of Esdræ 1

Cross References

Ezra 1:1In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens: + 1.1 BEDA in Esdram, tom. 2. Sicut Cyrus destructo Chaldæorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, prædicat.

Proverbs 16:1[Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. + 16.1 Hominis est animum præparare. Quomodo ergo hominis est animum præparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini Matth. 10..

2 Corinthians 8:16Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

James 1:16Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 1:4Esdræ 1Esdræ 1:6 →