Philippians 2:19
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
Cross References
Jeremiah 17:5[Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. + 17.5 Maledictus homo. ID. Maledictus ergo Paulus Samosetanus et Photinus qui quamvis sanctum, etc., usque ad ut fieret utrumque unum, et non adoremus creaturam, sed Creatorem.
Romans 15:12Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. + 15.12 Erit radix Jesse. Et ex hac radice erit ille qui exsurget, etc. Jesse, radix: David, arbor, quæ per ramum, id est Mariam, fecit fructum, id est Christum.
1 Corinthians 4:17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
Ephesians 6:21Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
Philippians 2:23Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
Colossians 4:8quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, + 4.8 Ut cognoscat quæ circa vos sunt et consoletur corda vestra, etc. Magis cavet qui se videt cognosci, quam qui se videt ignorari.