Philippians 3:7
Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. + 3.7 Propter Christum. Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum, vel esse superfluum. Inania enim erant hæc omnia impedimenta, ne accederetur ad gratiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But what things were gain to me, those I counted loss for Christ.
In Context
Cross References
Genesis 19:17Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. + 19.17 In monte. STRAB. Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad sæcularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis præcipitari. Unde I Cor. 7: Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat. Nec possum in monte: scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat.
Job 2:4Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua; + 2.4 Pellem pro pelle. Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quæ extra se sunt, dolore propriæ carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; hæc et per membra verbis et desideriis intulit, per quæ dixit: Mittamus lignum in panem ejus Jer. 11., id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus. Ibid. Pellis pro pelle datur, quia sæpe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo Quasi, ideo Job extra se tot flagella æquanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit: Mitte manum tuam, quod Deus recte permittit, ut sæpe victus obmutescat.
Proverbs 23:23Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
Matthew 13:44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. + 13.44 Thesauro abscondito in agro. Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum cœlorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. Abscondit et præ gaudio illius. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.
Mark 10:50Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. + 10.50 Qui, projecto vestimento suo. Id est, abjectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat. Exsiliens. Promptam voluntatem completione desiderii remunerat, unde: Quodcunque petieritis in oratione credentes accipietis.
Luke 14:33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. + 14.33 Sic ergo, etc. Infert a præmissis similitudinibus. Quandoquidem non bene potest ædificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere qui non præmittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus.