The Bible Software
bible.softwareMarkMark 10 › Mark 10:50

Mark 10:50

Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. + 10.50 Qui, projecto vestimento suo. Id est, abjectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat. Exsiliens. Promptam voluntatem completione desiderii remunerat, unde: Quodcunque petieritis in oratione credentes accipietis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he, casting away his garment, rose, and came to Jesus.

In Context

49Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te. + 10.49 Et vocant cæcum. BEDA. Allegorice, cæcum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos prædicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cæcum animæquiorem esse et surgere, ad eumque venire, præcipiunt, cum prædicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: Accedite ad eum et illuminamini Psal. 33.. Et, surge qui dormis Ephes. 5., etc.

51Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. + 10.51 Rabboni, et videam. Non aurum quærit, sed lumen. Cæcus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quæramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato cæco dicitur: Vade, fides tua salvum te fecit.

Read all of Mark 10

Cross References

Philippians 3:7Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. + 3.7 Propter Christum. Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum, vel esse superfluum. Inania enim erant hæc omnia impedimenta, ne accederetur ad gratiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 10:50

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 10:49Mark 10Mark 10:51 →