The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 1 › Proverbs 1:28

Proverbs 1:28

tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: + 1.28 Mane consurgent et non invenient me, tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum. Invocabunt. Non leguntur Judæi in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non pœnituerunt, exauditi non sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then shall they call upon me, but I will not answer; they shall seek me early, but they shall not find me:

In Context

27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: + 1.27 Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam Luc. 19.. Quando venerit super vos. RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur,

29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, + 1.29 Exosam habuerunt. Justus econtra Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi.

Read all of Proverbs 1

Cross References

Deuteronomy 1:45Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.

Job 27:9Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? + 27.9 Nunquid Deus audiet? Quia in judicio remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus pravitate subjungitur:

Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.

Jeremiah 14:12Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 1:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 1:27Proverbs 1Proverbs 1:29 →