The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 1 › Proverbs 1:27

Proverbs 1:27

Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: + 1.27 Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam Luc. 19.. Quando venerit super vos. RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When your fear cometh as desolation, and your destruction cometh as a whirlwind; when distress and anguish cometh upon you.

In Context

26Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. + 1.26 Ego quoque. ID. Similiter in psalmo, etc., usque ad quasi nihil contemnerent.

28tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: + 1.28 Mane consurgent et non invenient me, tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum. Invocabunt. Non leguntur Judæi in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non pœnituerunt, exauditi non sunt.

Read all of Proverbs 1

Cross References

Psalms 58:9Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes. + 58.9 Deridebis eos ad nihilum. Ibid. Eos dicentes, Quis audivit? quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianæ futuræ sunt; et dicitis, quis audivit? 1

Proverbs 3:25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.

Proverbs 10:25Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum. + 10.25 Quasi tempestas. De persecutoribus Ecclesiæ dicit, qui domum fidei subvertere quærunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.

Jeremiah 23:19Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. + 23.19 Ecce turbo. Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia.

Luke 21:23Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. + 21.23 Erit enim pressura, etc. Hæc pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in æternum durabit.

Romans 2:9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: + 2.9 Tribulatio et angustia. Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio. In omnem. Quod supra indefinite, ibi: His autem qui, hic universaliter, ut includat Judæum et gentilem. Animam dicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali pœna. Judæi primum. AMBR. Judæum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 1:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 1:26Proverbs 1Proverbs 1:28 →