Proverbs 1:5
Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. + 1.5 Audiens sapiens, sapientior. Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. Audiens sapiens, sapientior. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. Et intelligens. RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
6Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
Cross References
1 Samuel 25:32Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
Job 34:2[Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.
Job 34:16Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
Proverbs 9:8Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. + 9.8 Noli arguere. Non est timendum, etc., usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.
Proverbs 12:1[Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est. + 12.1 Qui bonus est, etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quærit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quærere, in prava actione perdurat.