Proverbs 9:8
Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. + 9.8 Noli arguere. Non est timendum, etc., usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Reprove not a scorner, lest he hate thee: rebuke a wise man, and he will love thee.
In Context
9Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
Cross References
Leviticus 19:17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
2 Samuel 12:7Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul,
1 Kings 1:32Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
Psalms 141:5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. + 141.5 Considerabam ad dexteram. AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret. CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Periit fuga. Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat. CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga. AUG. Circumclusum se dicit. Periit fuga, quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Et non est qui requirat animam. Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti. 1
Proverbs 13:18Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
Proverbs 23:9In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. + 23.9 In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos. Sicut admonuit, ne hæreticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanæ gloriæ seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.