Proverbs 10:12
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hatred stirreth up strifes: but love covereth all sins.
In Context
11[Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Cross References
Proverbs 16:27Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. + 16.27 Vir insipiens fodit malum. Potest hoc de hæretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: Lingua inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna Jacob. 3..
Proverbs 28:25Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.
1 Corinthians 13:4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, + 13.4 Charitas patiens est, etc. Hæc sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturæ quasi præcipua arma præmisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala æquanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Non æmulatur. Quia non eam aliena felicitas contristat. Non inflatur. Quia non eam sua felicitas attollit.
James 5:20scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. + 5.20 Salvabit. Quidam codices habent: Salvabit animam suam a morte. Et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitæ cœlestis sibi conquirit.