Proverbs 10:9
Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit. + 10.9 Qui ambulat, qui simpliciter se vivere novit, etc., usque ad ac digna factis recipit, nihil enim occultum quod non reveletur Matth. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that walketh uprightly walketh surely: but he that perverteth his ways shall be known.
In Context
10Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.]
Cross References
Genesis 17:1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. + 17.1 Ponamque fœdus, etc. In Hebræo berith quod non testamentum, sed fœdus, sive pactum significat.
Psalms 23:4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: + 23.4 Quis stabit? HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. Innocens: ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit. AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. In vano. HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit. 1
Psalms 26:11Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. + 26.11 Legem pone mihi, etc. 1
Proverbs 3:23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. + 3.23 Tunc ambulabis fiducialiter. In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..
Proverbs 28:1[Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. + 28.1 Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.
Isaiah 33:15Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.