Proverbs 28:1
[Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. + 28.1 Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The wicked flee when no man pursueth: but the righteous are bold as a lion.
In Context
Cross References
Exodus 11:8Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur.
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..
2 Kings 7:6Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.
2 Kings 7:15Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi.
Job 15:21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. + 15.21 Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.