Proverbs 11:12
Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit. + 11.12 Qui despicit, etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that is void of wisdom despiseth his neighbour: but a man of understanding holdeth his peace.
In Context
11Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
13Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
Cross References
Judges 9:27egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
1 Samuel 10:27Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.
Nehemiah 4:2et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?
Proverbs 10:19In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
Luke 16:14Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum. + 16.14 Audiebant autem. Monebat Dominus scribas et Pharisæos non superbe sapere, non de sua justitia præsumere, sed peccatores pœnitentes suscipere: et sua quæ forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi præceptorem misericordiæ, humilitatis, et parcimoniæ, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret.
John 7:48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? + 7.48 Nunquid ex principibus aliquis, etc. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem, credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur: Ut non videntes videant, et videntes cæci fiant Joan. 9..