John 7:48
numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? + 7.48 Nunquid ex principibus aliquis, etc. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem, credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur: Ut non videntes videant, et videntes cæci fiant Joan. 9..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Have any of the rulers or of the Pharisees believed on him?
In Context
49sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
Cross References
Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.
John 7:50Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
Acts 6:7Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. + 6.7 Et verbum, etc. RAB. Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat: Omni die non cessabant docentes, etc., et in hoc ipsum redit, dicens: Et verbum Domini crescebat. ID. Sæpe in hoc libro, et in Evangelio etiam talia interponuntur capitula, etc., usque ad quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus.
1 Corinthians 1:22Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: