Proverbs 11:5
Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.
6Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
Cross References
2 Samuel 17:23Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
Job 18:7Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum. + 18.7 Arctabuntur gressus virtutis, etc. Quia vires malitiæ ejus, quas nunc exercet, postmodum pœna constringet. Et præcipitabit eum. Habet nunc consilium iniquus præsentia appetere, etc., usque ad quod exprimit cum subjungit.
Proverbs 1:18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
Proverbs 3:6In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
Proverbs 11:3Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
Proverbs 14:32In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.