The Bible Software
bible.software › Job › Job 18 › Job 18:7

Job 18:7

Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum. + 18.7 Arctabuntur gressus virtutis, etc. Quia vires malitiæ ejus, quas nunc exercet, postmodum pœna constringet. Et præcipitabit eum. Habet nunc consilium iniquus præsentia appetere, etc., usque ad quod exprimit cum subjungit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The steps of his strength shall be straitened, and his own counsel shall cast him down.

In Context

6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur. + 18.6 Lux obtenebrescet in tabernaculo. Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quæ super eum est exstinguetur. Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.

8Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. + 18.8 Immisit enim in rete. Ibid. Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit, ejicit. Sic qui in peccatis se dejicit, non mox cum voluerit, surgit. Et in maculis ejus ambulat. Ibid. Qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat: et cum se expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur.

Read all of Job 18

Cross References

2 Samuel 17:14Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. + 17.14 Absalom. Alii Absalom Judam traditorem accipiunt, quem Christus pertulit tanquam ejus cogitationes ignoraverit, et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit, ideo Absalom pax pacis dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit. Achitophel. RAB. Qui recedens a David, etc., usque ad sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena vitæ David insidiatus est. Qui enim fodit foveam, incidit in eam. Et insidiis suis capientur iniqui Prov. XI; 25.. Chusai. ID. Arachites antiquus amicus David, etc., usque ad ut convertantur beneficiorum occasione. ID. Quod autem Jonathan, qui interpretatur columbæ domum, et Achimaas frater ejus, ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti fugientes Absalom, etc., usque ad et homines a persecutione hostis protecti liberantur.

Job 5:12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; + 5.12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.

Job 20:22Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. + 20.22 Cum satiatus fuerit, arctabitur. GREG. Cum multa congesserit arctatur; anxiatur enim qualiter acquisita custodiat. Æstuabit, et omnis dolor. Hinc inde insidiatores metuit, etc., usque ad tanto facilius rapitur ad tormentum. Sequitur:

Proverbs 1:30nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.

Proverbs 11:5Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 18:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 18:6Job 18Job 18:8 →