Proverbs 13:10
Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Only by pride cometh contention: but with the well advised is wisdom.
In Context
9Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
Cross References
Judges 8:1Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
1 Kings 12:10Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
2 Kings 14:10Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
Proverbs 17:14Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]
Proverbs 20:18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
Proverbs 25:8[Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.