Proverbs 13:9
Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The light of the righteous rejoiceth: but the lamp of the wicked shall be put out.
In Context
8Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
10Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Cross References
1 Kings 11:36filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
Job 21:17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? + 21.17 Quoties lucerna impiorum exstinguetur. Sæpe impius lucernam suam filiorum vitam æstimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quæ videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus. Et superveniet eis inundatio. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur. Et dolores dividet, etc. Qui æternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur.
Proverbs 4:18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. + 4.18 Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.
Proverbs 24:20quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
Matthew 22:13Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. + 22.13 Ligatis manibus et pedibus. Ligantur pœna qui hic a malo noluerunt ligari, id est, cohiberi. Manus quæ non extensæ ad eleemosynam. Pedes tardi ad bonum. Ibi singula membra pœnis subjicientur, quæ hic singulis vitiis servierunt. Exteriores, etc. Quia hic interiores habent tenebras cordis.