The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 13 › Proverbs 13:24

Proverbs 13:24

Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. + 13.24 Qui parcit virgæ odit filium suum, etc. Nam et bonus pater filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that spareth his rod hateth his son: but he that loveth him chasteneth him betimes.

In Context

23Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. + 13.23 Multi cibi. Alius translator, etc., usque ad utrique autem sensui congruit, quod subdit.

25Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.]

Read all of Proverbs 13

Cross References

Proverbs 3:12quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. + 3.12 Quem enim diligit Dominus corripit. Tanto ergo minus, etc., usque ad unde ipse ait: Ego quos amo, arguo et castigo.

Proverbs 19:18Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. + 19.18 Erudi filium. Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur:

Proverbs 23:13Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.

Proverbs 29:17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

Hebrews 12:6Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. + 12.6 Omnem filium. Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus æqualis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quæ pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 13:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 13:23Proverbs 13Proverbs 13:25 →